Nov 7, 2005

Si Quid Est (Latin)

URBANUS PAPA VIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM


Si quid est in rebus humanis plane divinum, quod Nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missae Sacrificium, cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris caelum, dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum caeli terraeque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueantur, caveantque Angelos negligentiae osores, qui sunt aemuli venerationis. Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas Summi Pontifices praedecessores Nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhaerentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) temporis cursus corruperit, restitui jusserimus. Quamobrem, sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, hujus rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum dillgentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricae, quae sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutae; quae vero non ita captui legentium accommodatae videbantur, darius explicatae: praeterea collata omnia cum codice sacrae Scripturae Vulgatae editionis, quaeque diversa irrepserant, ad ejus unius exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit sollertia correctorum, nisi ad earn par typographorum accedat industria; propterea dilecto filo Andreae Brugiotto Typographiae Nostrae Apostolicae Praefecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem ernittat: sed, quae in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tarnen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorurn locorum facultate; alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum Nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorurn ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso: et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem pœnis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cujus licentiae copia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autern locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolicam rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentihus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros, Missale imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus, vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expreasa mentio habenda esset; tenores hujusmodi praesentibus pro expressis babentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adbibeatur, quae ipsis praesentibus adbiberetur, si essent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris, die secunda Septembris MDCXXXIV, Pontificatus Nostri anno duodecimo.



M. A. Maraldus

J. Savenier



Missale Romanum, editio XIV juxta typicam Vaticanam, 1930 Ratisbonae, Sumptibus et typis Friderici pustet: S. Sedis Apostolicae et S. Rituum Congreg. Typographi.

No comments: